monumenta.ch > Propertius > 30a > 32 > 9 > 1 > 1 > 5 > 2 > 6 > 9 > 4 > 6 > 9 > 8 > 3 > 8b > 8 > 5 > 7 > 20 > 5 > 4 > 4 > 3 > 3 > 18 > 20 > 1 > 9 > 6 > 21 > 2 > 8 > 18 > 5 > 11 > 2 > 4 > 15 > 17 > 14 > 21 > 2 > 12
Propertius, Elegiae, 1, XI <<<     >>> XIII

Propertius, Elegiae, 1, XII

1 Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,
2 quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram?
3 tam multa illa meo divisast milia lecto,
4 quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
5 nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
6 Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
7 olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam
8 contigit ut simili posset amare fide.
9 invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae
10 lecta Prometheis dividit herba iugis?
11 non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
12 quantus in exiguo tempore fugit amor!
13 nunc primum longas solus cognoscere noctes
14 cogor et ipse meis auribus esse gravis.
15 felix, qui potuit praesenti flere puellae
16 (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),
17 aut, si despectus, potuit mutare calores
18 (sunt quoque translato gaudia servitio).
19 mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
20 Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.
Propertius HOME