monumenta.ch > Propertius > 30a > 32 > 9 > 1 > 1 > 5 > 2 > 6 > 9 > 4 > 6 > 9 > 8 > 3 > 8b > 8 > 5 > 7 > 20 > 5 > 4 > 4 > 3 > 3 > 18 > 20 > 1 > 9 > 6 > 21 > 2 > 8 > 18 > 5 > 11
Propertius, Elegiae, 1, X <<<     >>> XII

Propertius, Elegiae, 1, XI

1 Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Baiis,
2 qua iacet Herculeis semita litoribus,
3 et modo Thesproti mirantem subdita regno
4 proxima Misenis aequora nobilibus,
5 nostri cura subit memores adducere noctes?
6 ecquis in extremo restat amore locus?
7 an te nescio quis simulatis ignibus hostis
8 sustulit e nostris, Cynthia, carminibus,
9 ut solet amoto labi custode puella,
10 perfida communis nec meminisse deos?
11 atque utinam mage te remis confisa minutis
12 parvula Lucrina cumba moretur aqua,
13 aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda
14 alternae facilis cedere lympha manu,
15 quam vacet alterius blandos audire susurros
16 molliter in tacito litore compositam!
17 non quia perspecta non es mihi cognita fama,
18 sed quod in hac omnis parte timetur amor.
19 ignosces igitur, si quid tibi triste libelli
20 attulerint nostri: culpa timoris erit.
21 ah mihi non maior carae custodia matris
22 aut sine te vitae cura sit ulla meae!
23 tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,
24 omnia tu nostrae tempora laetitiae.
25 seu tristis veniam seu contra laetus amicis,
26 quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.'
27 tu modo quam primum corruptas desere Baias:
28 multis ista dabunt litora discidium,
29 litora quae fuerunt castis inimica puellis:
30 ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae!
Propertius HOME



Propertius, Elegiae, 1, X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Propertius > 30a > 32 > 9 > 1 > 1 > 5 > 2 > 6 > 9 > 4 > 6 > 9 > 8 > 3 > 8b > 8 > 5 > 7 > 20 > 5 > 4 > 4 > 3 > 3 > 18 > 20 > 1 > 9 > 6 > 21 > 2 > 8 > 18 > 5 > 11