Propertius, Elegiae, 1, X
| 1 | O iucunda quies, primo cum testis amori |
| 2 | affueram vestris conscius in lacrimis! |
| 3 | o noctem meminisse mihi iucunda voluptas, |
| 4 | o quotiens votis illa vocanda meis, |
| 5 | cum te complexa morientem, Galle, puella |
| 6 | vidimus et longa ducere verba mora! |
| 7 | quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos |
| 8 | et mediis caelo Luna ruberet equis, |
| 9 | non tamen a vestro potui secedere lusu: |
| 10 | tantus in alternis vocibus ardor erat. |
| 11 | sed quoniam non es veritus concredere nobis, |
| 12 | accipe commissae munera laetitiae: |
| 13 | non solum vestros didici reticere dolores, |
| 14 | est quiddam in nobis maius, amice, fide. |
| 15 | possum ego diversos iterum coniungere amantes, |
| 16 | et dominae tardas possum aperire fores; |
| 17 | et possum alterius curas sanare recentis, |
| 18 | nec levis in verbis est medicina meis. |
| 19 | Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda |
| 20 | quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor. |
| 21 | tu cave ne tristi cupias pugnare puellae, |
| 22 | neve superba loqui, neve tacere diu; |
| 23 | neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris, |
| 24 | neu tibi pro vano verba benigna cadant. |
| 25 | irritata venit, quando contemnitur illa, |
| 26 | nec meminit iustas ponere laesa minas: |
| 27 | at quo sis humilis magis et subiectus amori, |
| 28 | hoc magis effectu saepe fruare bono. |
| 29 | is poterit felix una remanere puella, |
| 30 | qui numquam vacuo pectore liber erit. |