Propertius, Elegiae, 1, IX
| 1 | Dicebam tibi venturos, irrisor, amores, |
| 2 | nec tibi perpetuo libera verba fore: |
| 3 | ecce iaces supplexque venis ad iura puellae, |
| 4 | et tibi nunc quaevis imperat empta modo. |
| 5 | non me Chaoniae vincant in amore columbae |
| 6 | dicere, quos iuvenes quaeque puella domet. |
| 7 | me dolor et lacrimae merito fecere peritum: |
| 8 | atque utinam posito dicar amore rudis! |
| 9 | quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen |
| 10 | aut Amphioniae moenia flere lyrae? |
| 11 | plus in amore valet Mimnermi versus Homero: |
| 12 | carmina mansuetus lenia quaerit Amor. |
| 13 | i quaeso et tristis istos sepone libellos, |
| 14 | et cane quod quaevis nosse puella velit! |
| 15 | quid si non esset facilis tibi copia! nunc tu |
| 16 | insanus medio flumine quaeris aquam. |
| 17 | necdum etiam palles, vero nec tangeris igni: |
| 18 | haec est venturi prima favilla mali. |
| 19 | tum magis Armenias cupies accedere tigres |
| 20 | et magis infernae vincula nosse rotae, |
| 21 | quam pueri totiens arcum sentire medullis |
| 22 | et nihil iratae posse negare tuae. |
| 23 | nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, |
| 24 | ut non alterna presserit ille manu. |
| 25 | nec te decipiat, quod sit satis illa parata: |
| 26 | acrius illa subit, Pontice, si qua tuast, |
| 27 | quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, |
| 28 | nec vigilare alio limine cedat Amor. |
| 29 | qui non ante patet, donec manus attigit ossa: |
| 30 | quisquis es, assiduas tu fuge blanditias! |
| 31 | illis et silices et possint cedere quercus, |
| 32 | nedum tu possis, spiritus iste levis. |
| 33 | quare, si pudor est, quam primum errata fatere: |
| 34 | dicere quo pereas saepe in amore levat. |