Propertius, Elegiae, 1, VIIIb
| 1 | Hic erit! hic iurata manet! rumpantur iniqui! |
| 2 | vicimus: assiduas non tulit illa preces. |
| 3 | falsa licet cupidus deponat gaudia livor: |
| 4 | destitit ire novas Cynthia nostra vias. |
| 5 | illi carus ego et per me carissima Roma |
| 6 | dicitur, et sine me dulcia regna negat. |
| 7 | illa vel angusto mecum requiescere lecto |
| 8 | et quocumque modo maluit esse mea, |
| 9 | quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae, |
| 10 | et quas Elis opes apta pararat equis. |
| 11 | quamvis magna daret, quamvis maiora daturus, |
| 12 | non tamen illa meos fugit avara sinus. |
| 13 | hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, |
| 14 | sed potui blandi carminis obsequio. |
| 15 | sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo, |
| 16 | quis ego fretus amo: Cynthia rara meast! |
| 17 | nunc mihi summa licet contingere sidera plantis: |
| 18 | sive dies seu nox venerit, illa meast! |
| 19 | nec mihi rivalis certos subducet amores: |
| 20 | ista meam norit gloria canitiem. |