Propertius, Elegiae, 1, VI
| 1 | Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum, |
| 2 | Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo, |
| 3 | cum quo Rhipaeos possim conscendere montes |
| 4 | ulteriusque domos vadere Memnonias; |
| 5 | sed me complexae remorantur verba puellae, |
| 6 | mutatoque graves saepe colore preces. |
| 7 | illa mihi totis argutat noctibus ignes, |
| 8 | et queritur nullos esse relicta deos; |
| 9 | illa meam mihi iam se denegat, illa minatur |
| 10 | quae solet ingrato tristis amica viro. |
| 11 | his ego non horam possum durare querelis: |
| 12 | ah pereat, si quis lentus amare potest! |
| 13 | an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas |
| 14 | atque Asiae veteres cernere divitias, |
| 15 | ut mihi deducta faciat convicia puppi |
| 16 | Cynthia et insanis ora notet manibus, |
| 17 | osculaque opposito dicat sibi debita vento, |
| 18 | et nihil infido durius esse viro? |
| 19 | tu patrui meritas conare anteire secures, |
| 20 | et vetera oblitis iura refer sociis. |
| 21 | nam tua non aetas umquam cessavit amori, |
| 22 | semper at armatae cura fuit patriae; |
| 23 | et tibi non umquam nostros puer iste labores |
| 24 | afferat et lacrimis omnia nota meis! |
| 25 | me sine, quem semper voluit fortuna iacere, |
| 26 | huic animam extremam reddere nequitiae. |
| 27 | multi longinquo periere in amore libenter, |
| 28 | in quorum numero me quoque terra tegat. |
| 29 | non ego sum laudi, non natus idoneus armis: |
| 30 | hanc me militiam fata subire volunt. |
| 31 | at tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua |
| 32 | Lydia Pactoli tingit arata liquor, |
| 33 | seu pedibus terras seu pontum remige carpes, |
| 34 | ibis et accepti pars eris imperii: |
| 35 | tum tibi si qua mei veniet non immemor hora, |
| 36 | vivere me duro sidere certus eris. |