Propertius, Elegiae, 1, IV
| 1 | Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas |
| 2 | mutatum domina cogis abire mea? |
| 3 | quid me non pateris vitae quodcumque sequetur |
| 4 | hoc magis assueto ducere servitio? |
| 5 | tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu |
| 6 | Spartanae referas laudibus Hermionae, |
| 7 | et quascumque tulit formosi temporis aetas; |
| 8 | Cynthia non illas nomen habere sinat: |
| 9 | nedum, si levibus fuerit collata figuris, |
| 10 | inferior duro iudice turpis eat. |
| 11 | haec sed forma mei pars est extrema furoris; |
| 12 | sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat: |
| 13 | ingenuus color et motis decor artubus et quae |
| 14 | gaudia sub tacita discere veste libet. |
| 15 | quo magis et nostros contendis solvere amores, |
| 16 | hoc magis accepta fallit uterque fide. |
| 17 | non impune feres: sciet haec insana puella |
| 18 | et tibi non tacitis vocibus hostis erit; |
| 19 | nec tibi me post haec committet Cynthia nec te |
| 20 | quaeret; erit tanti criminis illa memor, |
| 21 | et te circum omnis alias irata puellas |
| 22 | differet: heu nullo limine carus eris. |
| 23 | nullas illa suis contemnet fletibus aras, |
| 24 | et quicumque sacer, qualis ubique, lapis. |
| 25 | non ullo gravius temptatur Cynthia damno |
| 26 | quam sibi cum rapto cessat amore decus, |
| 27 | praecipue nostro. maneat sic semper, adoro, |
| 28 | nec quicquam ex illa quod querar inveniam! |
| 29 | invide, tu tandem voces compesce molestas |
| 30 | et sine nos cursu, quo sumus, ire pares! |