Propertius, Elegiae, 1, III
| 1 | Qualis Thesea iacuit cedente carina |
| 2 | languida desertis Cnosia litoribus; |
| 3 | qualis et accubuit primo Cepheia somno |
| 4 | libera iam duris cotibus Andromede; |
| 5 | nec minus assiduis Edonis fessa choreis |
| 6 | qualis in herboso concidit Apidano: |
| 7 | talis visa mihi mollem spirare quietem |
| 8 | Cynthia consertis nixa caput manibus, |
| 9 | ebria cum multo traherem vestigia Baccho, |
| 10 | et quaterent sera nocte facem pueri. |
| 11 | hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, |
| 12 | molliter impresso conor adire toro; |
| 13 | et quamvis duplici correptum ardore iuberent |
| 14 | hac Amor hac Liber, durus uterque deus, |
| 15 | subiecto leviter positam temptare lacerto |
| 16 | osculaque admota sumere tarda manu, |
| 17 | non tamen ausus eram dominae turbare quietem, |
| 18 | expertae metuens iurgia saevitiae; |
| 19 | sed sic intentis haerebam fixus ocellis, |
| 20 | Argus ut ignotis cornibus Inachidos. |
| 21 | et modo solvebam nostra de fronte corollas |
| 22 | ponebamque tuis, Cynthia, temporibus; |
| 23 | et modo gaudebam lapsos formare capillos; |
| 24 | nunc furtiva cavis poma dabam manibus: |
| 25 | omnia quae ingrato largibar munera somno, |
| 26 | munera de prono saepe voluta sinu; |
| 27 | et quotiens raro duxti suspiria motu, |
| 28 | obstupui vano credulus auspicio, |
| 29 | ne qua tibi insolitos portarent visa timores, |
| 30 | neve quis invitam cogeret esse suam: |
| 31 | donec diversas praecurrens luna fenestras, |
| 32 | luna moraturis sedula luminibus, |
| 33 | compositos levibus radiis patefecit ocellos. |
| 34 | sic ait in molli fixa toro cubitum: |
| 35 | 'tandem te nostro referens iniuria lecto |
| 36 | alterius clausis expulit e foribus? |
| 37 | namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis, |
| 38 | languidus exactis, ei mihi, sideribus? |
| 39 | o utinam talis perducas, improbe, noctes, |
| 40 | me miseram qualis semper habere iubes! |
| 41 | nam modo purpureo fallebam stamine somnum, |
| 42 | rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae; |
| 43 | interdum leviter mecum deserta querebar |
| 44 | externo longas saepe in amore moras: |
| 45 | dum me iucundis lassam Sopor impulit alis. |
| 46 | illa fuit lacrimis ultima cura meis.' |