Propertius, Elegiae, 1, I
| 1 | Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, |
| 2 | contactum nullis ante cupidinibus. |
| 3 | tum mihi constantis deiecit lumina fastus |
| 4 | et caput impositis pressit Amor pedibus, |
| 5 | donec me docuit castas odisse puellas |
| 6 | improbus, et nullo vivere consilio. |
| 7 | ei mihi, iam toto furor hic non deficit anno, |
| 8 | cum tamen adversos cogor habere deos. |
| 9 | Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores |
| 10 | saevitiam durae contudit Iasidos. |
| 11 | nam modo Partheniis amens errabat in antris, |
| 12 | rursus in hirsutas ibat et ille feras; |
| 13 | ille etiam Hylaei percussus vulnere rami |
| 14 | saucius Arcadiis rupibus ingemuit. |
| 15 | ergo velocem potuit domuisse puellam: |
| 16 | tantum in amore fides et benefacta valent. |
| 17 | in me tardus Amor non ullas cogitat artes, |
| 18 | nec meminit notas, ut prius, ire vias. |
| 19 | at vos, deductae quibus est pellacia lunae |
| 20 | et labor in magicis sacra piare focis, |
| 21 | en agedum dominae mentem convertite nostrae, |
| 22 | et facite illa meo palleat ore magis! |
| 23 | tunc ego crediderim Manes et sidera vobis |
| 24 | posse Cytinaeis ducere carminibus. |
| 25 | aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici, |
| 26 | quaerite non sani pectoris auxilia. |
| 27 | fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes, |
| 28 | sit modo libertas quae velit ira loqui. |
| 29 | ferte per extremas gentes et ferte per undas, |
| 30 | qua non ulla meum femina norit iter. |
| 31 | vos remanete, quibus facili deus annuit aure, |
| 32 | sitis et in tuto semper amore pares. |
| 33 | nam me nostra Venus noctes exercet amaras, |
| 34 | et nullo vacuus tempore defit Amor. |
| 35 | hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur |
| 36 | cura, neque assueto mutet amore torum. |
| 37 | quod si quis monitis tardas adverterit aures, |
| 38 | heu referet quanto verba dolore mea! |