monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54
Plinius Minor, Epistulae, 10, Epistula LIII <<<     >>> Epistula LV

Plinius Minor, Epistulae, 10, Epistula LIV

s. C. Plinius Traiano imperatori.

1 Pecuniae publicae, domine, providentia tua et ministerio nostro et iam exactae sunt et exiguntur; quae vereor ne otiosae iaceant. Nam et praediorum comparandorum aut nulla aut rarissima occasio est, nec inveniuntur qui velint debere rei publicae, praesertim duodenis assibus, quanti a privatis mutuantur.2 Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant; quod quamquam invitis et recusantibus minus acerbum erit leviore usura constituta.  
Plinius Minor HOME