monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23 > 19 > 16 > 5 > 37 > 1 > 11 > 27 > 40
Plinius Minor, Epistulae, 10, Epistula XXXIX <<< >>> Epistula XLI
Plinius Minor, Epistulae, 10, Epistula XL
s. Traianus Plinio.
1 Quid oporteat fieri circa theatrum, quod incohatum apud Nicaeenses est, in rc praesenti optimc deliberabis et constitues. Mihi sufficiet indicari, cui sentcntiae accesseris: Tunc autem a priuatis exige opera, cum theatrum, propter quod illa promissa sunt, factum erit.2 Gymnasiis indulgent Graeculi; ideo forsitan Nicaeenses maiore animo constructionem eius aggressi sunt: sed oportet illos eo contentos esse, quod possit illis sufficere.3 Quid Claudiopolitanis circa balineum quod parum, ut scribis, idoneo loco incohaverunt suadendum sit, tu constitues. Architecti tibi deesse non possunt. Nulla provincia non et peritos et ingeniosos homines habet; modo ne existimes brevius esse ab urbe mitti, cum ex Graecia etiam ad nos uenire soliti sint.
Plinius Minor HOME