monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23 > 19 > 16 > 5 > 37
Plinius Minor, Epistulae, 10, Epistula XXXVI <<< >>> Epistula XXXVIII
Plinius Minor, Epistulae, 10, Epistula XXXVII
s. C. Plinius Traiano imperatori.
1 In aquae ductum, domine, Nicomedenses impenderunt HS |x̅x̅x̅| c̅c̅c̅x̅v̅i̅i̅i̅, qui imperfectus adhuc omissus, destructus etiam est; rursus in alium ductum erogata sunt c̅c̅. Hoc quoque relicto novo impendio est opus, ut aquam habeant, qui tantam pecuniam male perdiderunt.2 Ipse perveni ad fontem purissimum, ex quo videtur aqua debere perduci, sicut initio temptatum erat, arcuato opere, ne tantum ad plana civitatis et humilia perveniat. Manent adhuc paucissimi arcus: possunt et erigi quidam lapide quadrato, qui ex superiore opere detractus est; aliqua pars, ut mihi videtur, testaceo opere agenda erit, id enim et facilius et vilius.3 Sed in primis necessarium est mitti a te vel aquilegem vel architectum, ne rursus eveniat quod accidit. Ego illud unum affirmo, et utilitatem operis et pulchritudinem saeculo tuo esse dignissimam.
Plinius Minor HOME