monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20
Plinius Minor, Epistulae, 10, Epistula XIX <<< >>> Epistula XXI
Plinius Minor, Epistulae, 10, Epistula XX
s. Traianus Plinio.
1 Nihil opus sit, mi Secunde carissime, ad continendas custodias plures commilitones converti. Perseveremus in ea consuetudine quae isti provinciae est, ut per publicos servos custodiantur.2 Etenim, ut fideliter hoc faciant, in tua severitate ac diligentia positum est. In primis enim, sicut scribis, verendum est, ne, si permisceantur servis publicis milites, mutua inter se fiducia neglegentiores sint; sed et illud haereat nobis, quam paucissimos a signis avocandos esse.
Plinius Minor HOME