monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula IV <<< >>> Epistula VI
Plinius Minor, Epistulae, 9, Epistula V
s. C. Plinius Tironi suo s.
1 Egregie facis (inquiro enim) et persevera, quod iustitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas; cuius praecipua pars est honestissimum quemque complecti, atque ita a minoribus amari, ut simul a principibus diligare.2 Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur.3 A quo vitio tu longe recessisti, scio, sed temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatumque custodias; quae si confusa turbata permixta sunt, nihil est ipsa aequalitate inaequalius. Vale.
Plinius Minor HOME
bav1561.249 bnf8557.211 med4736.267
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik