monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32
Plinius Minor, Epistulae, 7, Epistula XXXI <<< >>> Epistula XXXIII
Plinius Minor, Epistulae, 7, Epistula XXXII
s. C. Plinius Fabato Prosocero suo s.
1 Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei adventum; quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor. Cupio enim patriam nostram omnibus quidem rebus augeri, maxime tamen civium numero: id enim oppidis firmissimum ornamentum.2 Illud etiam me non ut ambitiosum sed tamen iuvat, quod adicis te meque et gratiarum actione et laude celebratos. Est enim, ut Xenophon ait, ἥδιστον ἄκουσμα ἔπαινος, utique si te mereri putes. Vale.
Plinius Minor HOME
bav1561.237 bnf8557.203 med4736.232
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik