monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28
Plinius Minor, Epistulae, 7, Epistula XXVII <<<     >>> Epistula XXIX

Plinius Minor, Epistulae, 7, Epistula XXVIII

s. C. Plinius Septicio suo s.

1 Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem.2 Agnosco crimen, amplector etiam. Quid enim honestius culpa benignitatis? Qui sunt tamen isti, qui amicos meos melius norint? Sed, ut norint, quid invident mihi felicissimo errore? Ut enim non sint tales quales a me praedicantur, ego tamen beatus quod mihi videntur.3 Igitur ad alios hanc sinistram diligentiam conferant; nec sunt parum multi, qui carpere amicos suos iudicium vocant. Mihi numquam persuadebunt ut meos amari a me nimium putem. Vale.  
Plinius Minor HOME

bav1561.234 bnf8557.200 med4736.229

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik