monumenta.ch > Plinius Minor > 87 > 21
Plinius Minor, Epistulae, 7, Epistula XX <<< >>> Epistula XXII
Plinius Minor, Epistulae, 7, Epistula XXI
s. C. Plinius Cornuto suo s.
1 Pareo, collega carissime, et infirmitati oculorum ut iubes consulo. Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.2 Cubicula obductis velis opaca nec tamen obscura facio. Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tantum umbrae quantum luminis habet. Sic paulatim lucem ferre condisco.3 Balineum assumo quia prodest, vinum quia non nocet, parcissime tamen. Ita assuevi, et nunc custos adest.4 Gallinam ut a te missam libenter accepi; quam satis acribus oculis, quamquam adhuc lippus, pinguissimam vidi. Vale.
Plinius Minor HOME
bav1561.226 bnf8557.194 med4736.222
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik