monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2
Plinius Minor, Epistulae, 7, Epistula I <<< >>> Epistula III
Plinius Minor, Epistulae, 7, Epistula II
s. C. Plinius Iusto suo s.
1 Quemadmodum congruit, ut simul et affirmes te assiduis occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae vix ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt?2 Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.3 Interim abunde est si epistulae non sunt molestae; sunt autem et ideo breviores erunt. Vale.
Plinius Minor HOME
bav1561.207 bnf8557.178 med4736.204
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik