monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26
Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XXV <<< >>> Epistula XXVII
Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XXVI
s. C. Plinius Serviano suo s.
1 Gaudeo et gratulor, quod Fusco Salinatori filiam tuam destinasti. Domus patricia, pater honestissimus, mater pari laude; ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate. Neque enim amore decipior.2 Amo quidem effuse (ita officiis ita reverentia meruit), iudico tamen, et quidem tanto acrius quanto magis amo; tibique ut qui exploraverim spondeo, habiturum te generum quo melior fingi ne voto quidem potuit.3 Superest ut avum te quam maturissime similium sui faciat. Quam felix tempus illud, quo mihi liberos illius nepotes tuos, ut meos vel liberos vel nepotes, ex vestro sinu sumere et quasi pari iure tenere continget! Vale.
Plinius Minor HOME
bav1561.195 bnf8557.169 med4736.193
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik