monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24
Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XXIII <<<     >>> Epistula XXV

Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XXIV

s. C. Plinius Macro suo s.

1 Quam multum interest quid a quoque fiat! Eadem enim facta claritate vel obscuritate facientium aut tolluntur altissime aut humillime deprimuntur.2 Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet: 'Ex hoc' inquit 'aliquando municeps nostra cum marito se praecipitavit.'3 Causam requisivi. Maritus ex diutino morbo circa velanda corporis ulceribus putrescebat; uxor ut inspiceret exegit; neque enim quemquam fidelius indicaturum, possetne sanari.4 Vidit desperavit hortata est ut moreretur, comesque ipsa mortis, dux immo et exemplum et necessitas fuit; nam se cum marito ligavit abiecitque in lacum.5 Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa. Vale.  
Plinius Minor HOME

bav1561.194 bnf8557.168 med4736.192

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik