monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23
Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XXII <<<     >>> Epistula XXIV

Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XXIII

s. C. Plinius Triario suo s.

1 Impense petis ut agam causam pertinentem ad curam tuam, pulchram alioqui et famosam. Faciam, sed non gratis. 'Qui fieri potest' inquis 'ut non gratis tu?' Potest: exigam enim mercedem honestiorem gratuito patrocinio.2 Peto atque etiam paciscor ut simul agat Cremutius Ruso. Solitum hoc mihi et iam in pluribus claris adulescentibus factitatum; nam mire concupisco bonos iuvenes ostendere foro, assignare famae.3 Quod si cui, praestare Rusoni meo debeo, vel propter natales ipsius vel propter eximiam mei caritatem; quem magni aestimo in isdem iudiciis, ex isdem etiam partibus conspici audiri.4 Obliga me, obliga ante quam dicat; nam cum dixerit gratias ages. Spondeo sollicitudini tuae, spei meae, magnitudini causae suffecturum. Est indolis optimae brevi producturus alios, si interim provectus fuerit a nobis.5 Neque enim cuiquam tam clarum statim ingenium ut possit emergere, nisi illi materia occasio, fautor etiam commendatorque contingat. Vale.  
Plinius Minor HOME

bav1561.193 bnf8557.168 med4736.191

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik