monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18
Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XVII <<<     >>> Epistula XIX

Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XVIII

s. C. Plinius Sabino suo s.

1 Rogas ut agam Firmanorum publicam causam; quod ego quamquam plurimis occupationibus distentus adnitar. Cupio enim et ornatissimam coloniam advocationis officio, et te gratissimo tibi munere obstringere.2 Nam cum familiaritatem nostram, ut soles praedicare, ad praesidium ornamentumque tibi sumpseris, nihil est quod negare debeam, praesertim pro patria petenti. Quid enim precibus aut honestius piis aut efficacius amantis?3 Proinde Firmanis tuis ac iam potius nostris obliga fidem meam; quos labore et studio meo dignos cum splendor ipsorum tum hoc maxime pollicetur, quod credibile est optimos esse inter quos tu talis exstiteris. Vale.  
Plinius Minor HOME

bav1561.186 bnf8557.162 med4736.184

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik