monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14
Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XIII <<< >>> Epistula XV
Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula XIV
s. C. Plinius Maurico suo s.
1 Sollicitas me in Formianum. Veniam ea condicione, ne quid contra commodum tuum facias; qua pactione invicem mihi caveo. Neque enim mare et litus, sed te otium libertatem sequor: alioqui satius est in urbe remanere.2 Oportet enim omnia aut ad alienum arbitrium aut ad suum facere. Mei certe stomachi haec natura est, ut nihil nisi totum et merum velit. Vale.
Plinius Minor HOME
bav1561.180 bnf8557.157 med4736.179