monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9
Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula VIII <<< >>> Epistula X
Plinius Minor, Epistulae, 6, Epistula IX
s. C. Plinius Tacito suo s.
1 Commendas mihi Iulium Nasonem candidatum. Nasonem mihi? quid si me ipsum? Fero tamen et ignosco. Eundem enim commendassem tibi, si te Romae morante ipse afuissem.2 Habet hoc sollicitudo, quod omnia necessaria putat. Tu tamen censeo alios roges; ego precum tuarum minister adiutor particeps ero. Vale.
Plinius Minor HOME
bav1561.177 bnf8557.154 med4736.176
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik