monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24 > 2 > 2 > 28 > 1 > 1 > 1 > 1 > 81 > 1 > 18 > 18 > 1 > 6 > 1 > 1 > 11
Plinius Minor, Epistulae, 5, Epistula X <<<     >>> Epistula XII

Plinius Minor, Epistulae, 5, Epistula XI

s. C. Plinius Calpurnio Fabato Prosocero suo s.

1 Recepi litteras tuas ex quibus cognovi speciosissimam te porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, sequenti die in portarum ornatum pecuniam promisisse, ut initium novae liberalitatis esset consummatio prioris.2 Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat; deinde quod memoriam soceri mei pulcherrimis operibus video proferri; postremo quod patria nostra florescit, quam mihi a quocumque excoli iucundum, a te vero laetissimum est.3 Quod superest, deos precor ut animum istum tibi, animo isti tempus quam longissimum tribuant. Nam liquet mihi futurum ut peracto quod proxime promisisti, incohes aliud. Nescit enim semel incitata liberalitas stare, cuius pulchritudinem usus ipse commendat. Vale.  
Plinius Minor HOME

bav1561.157 bnf8557.138 med4736.156

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik