monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15 > 1 > 1 > 15 > 1 > 1 > 4 > 1 > 1 > 51 > 1 > 15 > 1 > 1 > 1 > 2 > 15 > 1 > 9 > 12 > 13 > 24 > 1 > 24 > 4 > 16 > 4 > 16 > 3 > 3 > 1 > 1 > 22 > 7 > 29
Plinius Minor, Epistulae, 4, Epistula XXVIII <<<     >>> Epistula XXX

Plinius Minor, Epistulae, 4, Epistula XXIX

s. C. Plinius Romatio Firmo suo s.

1 Heia tu! cum proxime res agentur, quoquo modo ad iudicandum veni: Nihil est, quod in dextram aurem fiducia mei dormias. Non impune cessatur.2 Ecce Licinius Nepos praetor! Acer et fortis et praetor, multam dixit etiam senatori. Egit ille in senatu causam suam, egit autem sic ut deprecaretur. Remissa est multa, sed timuit, sed rogavit, sed opus venia fuit.3 Dices: 'Non omnes praetores tam severi.' Falleris; nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplum non nisi severi, institutum reductumve exercere etiam lenissimi possunt. Vale.  
Plinius Minor HOME

bav1561.136 bnf8557.121 med4736.135