monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6
Plinius Minor, Epistulae, 4, Epistula V <<<     >>> Epistula VII

Plinius Minor, Epistulae, 4, Epistula VI

s. C. Plinius Iulio Nasoni suo s.

1 Tusci grandine excussi, in regione Transpadana summa abundantia, sed par vilitas nuntiatur: solum mihi Laurentinum meum in reditu.2 Nihil quidem ibi possideo praeter tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in reditu. Ibi enim plurimum scribo, nec agrum quem non habeo sed ipsum me studiis excolo; ac iam possum tibi ut aliis in locis horreum plenum, sic ibi scrinium ostendere.3 Igitur tu quoque, si certa et fructuosa praedia concupiscis, aliquid in hoc litore para. Vale.  
Plinius Minor HOME

bav1561.108 bnf8557.98 med4736.106

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik