monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2
Plinius Minor, Epistulae, 3, Epistula I <<<     >>> Epistula III

Plinius Minor, Epistulae, 3, Epistula II

s. C. Plinius Vibio Maximo suo s.

1 Quod ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia suppeteret, id nunc iure videor a te meis petiturus.2 Arrianus Maturus Altinatium est princeps; cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate iustitia, gravitate prudentia.3 Huius ego consilio in negotiis, iudicio in studiis utor; nam plurimum fide, plurimum veritate, plurimum intellegentia praestat.4 Amat me (nihil possum ardentius dicere) ut tu. Caret ambitu; ideo se in equestri gradu tenuit, cum facile possit ascendere altissimum. Mihi tamen ornandus excolendusque est.5 Itaque magni aestimo dignitati eius aliquid astruere inopinantis nescientis, immo etiam fortasse nolentis; astruere autem quod sit splendidum nec molestum.6 Cuius generis quae prima occasio tibi, conferas in eum rogo; habebis me, habebis ipsum gratissimum debitorem. Quamvis enim ista non appetat, tam grate tamen excipit, quam si concupiscat. Vale.  
Plinius Minor HOME

bav1561.72 bnf8557.68 med4736.74

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik