monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6
Plinius Minor, Epistulae, 1, Epistula V <<< >>> Epistula VII
Plinius Minor, Epistulae, 1, Epistula VI
s. C. Plinius Cornelio Tacito suo s.
1 Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. 'Ipse?' inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem.2 Non est quod contemnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt.3 Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Vale.
Plinius Minor HOME
bav1561.11 bnf8557.16 med4736.13
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik