monumenta.ch > Plinius > 31
Plinius, Naturalis Historia I, p1, 30 <<< >>> 32
Plinius, Naturalis Historia I, Praefatio, 31
1 nec Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut libertis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: cum mortuis non nisi larvas luctari.
2 quo dicto sic repercussit illas, ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur.
Plinius HOME