monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27
Plinius, Naturalis Historia I, p1, 26 <<< >>> 28
Plinius, Naturalis Historia I, Praefatio, 27
1 quare plenum verecundiae illud, quod omnia opera tamquam novissima inscripsere et tamquam singulis fato adempti.
2 tria non amplius, ut opinor, absolute traduntur inscripta ILLE FECIT, quae suis locis reddam.
3 quo apparuit summam artis securitatem auctori placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea.
Plinius HOME