monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24
Plinius, Naturalis Historia I, p1, 23 <<< >>> 25
Plinius, Naturalis Historia I, Praefatio, 24
1 Inscriptionis apud Graecos mira felicitas: κηριον inscripsere, quod volebant intellegi favum, alii κέρας Αμάλθειας, quod copiae cornu, ut vel lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum; iam ια, Μοῦσαι, πανδέκται, ἐγχειρια, λειμῶν, πίναξ, σχεδίων: inscriptiones, propter quas vadimonium deseri possit; at cum intraveris, di deaeque, quam nihil in medio invenies!
2 nostri graviores Antiquitatium, Exemplorum Artiumque, facetissimi Lucubrationum, puto quia Bibaculus erat et vocabatur.
3 paulo minus asserit Varro in satiris suis Sesculixe et Flextabula.
Plinius HOME