monumenta.ch > Plinius > 6 > 4 > 5 > 7 > 3 > 15 > ... > 11 > 7 > 25 > 13 > 30 > 17 > 18
Plinius, Naturalis Historia I, p1, 17 <<< >>> 19
Plinius, Naturalis Historia I, Praefatio, 18
1 nec dubitamus multa esse quae et nos praeterierint.
2 homines enim sumus et occupati officiis subsicivisque temporibus ista curamus, id est nocturnis, ne quis vestrum putet his cessatum horis.
3 dies vobis inpendimus, cum somno valetudinem computamus, vel hoc solo praemio contenti, quod, dum ista, ut ait M. Varro, musinamur, pluribus horis vivimus.
4 profecto enim vita vigilia est.
Plinius HOME