monumenta.ch > Plinius > 14
Plinius, Naturalis Historia I, p1, 13 <<<     >>> 15

Plinius, Naturalis Historia I, Praefatio, 14

1 praeterea iter est non trita auctoribus via nec qua peregrinari animus expetat.
2 nemo apud nos qui idem temptaverit, nemo apud Graecos, qui unus omnia ea tractaverit.
3 magna pars studiorum amoenitates quaerimus; quae vero tractata ab aliis dicuntur inmensae subtilitatis, obscuris rerum tenebris premuntur.
4 ante omnia attingenda quae Graeci τῆς ἐγκυκλιου παιδειας vocant, et tamen ignota aut incerta ingeniis facta; alia vero ita multis prodita, ut in fastidium sint adducta.
Plinius HOME