monumenta.ch > Plinius > 6 > 4
Plinius, Naturalis Historia I, p1, 3 <<< >>> 5
Plinius, Naturalis Historia I, Praefatio, 4
1 itaque cum ceteris in veneratione tui pateant omnia alia, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi imputabis et in nostra culpa tibi ignosces.
2 perfricui faciem nec tamen profeci, quoniam alia via occurris ingens et longius etiam summoves ingenii fascibus.
Plinius HOME