monumenta.ch > Plinius > 34 > 10 > 29 > 3 > 1 > 8 > 6 > 7 > 33
Plinius, Naturalis Historia, 1, LIBRO XXXII CONTINENTUR <<<     >>> LIBRO XXXIV CONTINENTUR

Plinius, Naturalis Historia, 1, LIBRO XXXIII CONTINENTUR

s. metallorum naturae.
s. II- XXV de auro
s. III quae prima commendatio eius
s. IV de anulorum aureorum origine
s. V de modo auri apud antiquos
s. VI- IX de equestri ordine. de iure anulorum aureorum
s. VII de decuriis
s. IX quotiens nomen equestris ordinis mutatum
s. X de donis militaribus aureis et argenteis
s. XI quando primum corona aurea data
s. XII de reliquo usu auri, feminarum
s. XIII de nummo aureo
s. XIII quando primum signatum aes, argentum. urum. antequam ea signarentur, quis mos in aere
s. XIII quae maxima pecunia primi census
s. XIII quotiens et quibus temporibus aucta sit aeris aut nummi signati aestimatio
s. XIV de cupiditate auri
s. XV qui plurimum auri et argenti possiderint
s. XVI quando primum argenti apparatus in harena, quando in scaena
s. XVII quibus temporibus plurimum in aerario populi Romani auri et argenti fuerit
s. XVIII quando primum lacunaria inaurata
s. XIX quibus de causis praecipua auctoritas auro
s. XX ratio inaurandi
s. XXI de inveniendo auro
s. XXII de auropigmento
s. XXIII de electro
s. XXIV primae aureae statuae
s. XXV medicinae ex auro VIII
s. XXVI- XXIX de chrysocolla
s. XXVII ratio eius in picturis
s. XXVIII medicinae ex chrysocolla VII
s. XXIX de aurificum chrysocolla sive santerna
s. XXX mirabilia naturae glutinandis inter se et perficiendis metallicis rebus
s. XXXI de argento
s. XXXII de argento vivo
s. XXXIV de stimi sive stibi sive alabastro sive larbasi sive platyophthalmo. medicinae ex eo VII
s. XXXV de scoria argenti. medicinae ex ea VI. de spuma argenti. medicinae ex ea VII
s. XXXVI- XLI de minio
s. XXXVI quam religiosum apud antiquos fuerit
s. XXXVII de inventione eius et origine
s. XXXVIII de cinnabari
s. XXXVIII- XXXIX ratio eius in picturis et medicina
s. XL genera mini
s. XL ratio eius in picturis
s. XLI de hydrargyro
s. XLI medicina ex minio
s. XLII de argento inaurando
s. XLIII de coticulis aurariis
s. XLIV- LV argenti genera et experimenta
s. XLV de speculis
s. XLVI de Aegyptio argento
s. XLVII de inmodica pecunia. quorum maximae opes fuerint
s. XLVIII quando primum populus Romanus stipem sparserit
s. XLIX de luxuria in vasis argenteis
s. L frugalitatis antiquae in argento exempla
s. LI quando primum lectis argentum additum
s. LII quando lances inmodicae factae
s. LII quando repositoriis argentum additum
s. LII quando tympana facta
s. LIII inmodica argenti pretia
s. LIV de statuis argenteis
s. LV nobilitates operum et artificum in argento
s. LVI de sile
s. LVI qui primi sile pinxerint et qua ratione
s. LVII- LVIII de caeruleo. medicinae ex eo II Summa: res et historiae et observationes CCLXXXVIII
s. EX AUCTORIBUS
s. Domitiano Caesare. Iunio Gracchano. L. Pisone. M. Varrone. Corvino. Attico Pomponio. Calvo Licinio. Cornelio Nepote. Muciano. Boccho. Fetiale. Fenestella. Valerio Maximo. Iulio Basso qui de medicina Graece scripsit. Sextio Nigro qui item.
s. EXTERNI
s. Theophrasto. Democrito. Iuba. Timaeo historico. Qui de medicina metallica scripserunt: Heraclide. Andrea. Diagora. Botrye. Archedemo. Dionysio. Aristogene. Democle. Mneside. Attalo medico. Xenocrate item. Theomnesto. Nymphodoro. Iolla. Apollodoro. Pasitele qui mirabilia opera scripsit. Antigono qui de toreutice scripsit. Menaechmo qui item. XXXIV
Plinius HOME

bnf6796.17 bnf6797.42 uldLIP007.33

Plinius, Naturalis Historia, 1, LIBRO XXXII CONTINENTUR <<<     >>> LIBRO XXXIV CONTINENTUR
monumenta.ch > Plinius > 34 > 10 > 29 > 3 > 1 > 8 > 6 > 7 > 33