Plautus, Vidularia, 1, Scaena IV. Dinia Nicodemus Cacistus
| 1 | DIN. Ne tu edepol hodie miserias multas tuas |
| 2 | mihi narravisti, eoque ab opere maxume |
| 3 | te abire iussi, quia me miserebat tui. |
| 4 | CAC. Illic est adulescens, quem tempestas *** |
| 5 | atque *** |
| 6 | et iam ego audivi *** |
| 7 | in opus ut sese collocavit quam cito; |
| 8 | pol haut cessavit, postquam terram attigit. |
| 9 | mirum est si tuam *** |
| 10 | nosuos parenti...dare *** |
| 11 | rem mihi narravit; edepoli simul *** |
| 12 | pueri...*** |
| 13 | egentiorem *** neminem *** |
| 14 | neque esse credo neque fuisse neque fore. |
| 15 | DIN. Cave tu istuc dixis. immo etiam argenti minam, |
| 16 | quam med oravisti ut darem tibi faenore, |
| 17 | iam ego adferam ad te. faenus mihi nullum duis. |
| 18 | NIC. Di tibi illum faxint filium salvum tuum, |
| 19 | qum mihi qui vivam copiam inopi facis. |
| 20 | sed quin accedat faenus, id non postulo. |
| 21 | DIN. Defaenerare hominem egentem hau decet. |
| 22 | quam ad redditurum te mihi dices diem, |
| 23 | cave demutassis. NIC. Usque donec solvero, |
| 24 | CAC. Ibi ut piscabar, fuscina ici vidulum. |
| 25 | Nescio qui servos e myrteta prosilit. |
| 26 | Quid multa verba? plurimum luctavimus. |
| 27 | Nunc apud sequestrum vidulum posivimus. |
| 28 | Opposita est calcendix. NIC. At ego signi dicam quid siet. |
| 29 | A. Iuben hunc insui in culleo |
| 30 | atque in altum deportari, suis ut annonam bonam |
| 31 | piscibus concinnet? B. Malo hunc adligari ad horiam, |
| 32 | ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima. |
| 33 | Signum recte comparebat; huius contendi anulum. |
| 34 | Malim moriri meos quam mendicarier: |
| 35 | boni miserantur illum, hunc inrident mali. |
| 36 | Nunc servos argentum a patre expalpabitur. |
| 37 | (NIC.) *** immo id quod haec nostra est patria et quod hic meus pater, |
| 38 | illic autem Soterinis est pater. |
| 39 | Nam audivi feminam ego leonem semel parire *** |
| 40 | Ubi quamque pedem viderat, subfurabatur omnis. |
| 41 | Sed leno egreditur foras; |
| 42 | hinc ex occulto sermonem eius sublegam. *** |