Plautus, Vidularia, 1, Scaena II. <Dinia senex Nicodemus adulescens>
| 1 | *** est quo *** censeo *** |
| 2 | NIC. Quid ais? licetne? DIN. Maxume, siquid est opus. |
| 3 | sed quid est negoti? NIC. Te ego audivi dicere, |
| 4 | operarium te velle rus conducere. |
| 5 | DIN. Recte audivisti. NIC. Quid vis operis fieri? |
| 6 | DIN. Quid tu istuc curas? an mihi tutor additus? |
| 7 | NIC. Dare possum, opinor, satis bonum operarium. |
| 8 | DIN. Est tibi in mercede servus quem des quispiam? |
| 9 | NIC. Inopia servum *** |
| 10 | DIN. Quid? tu locas te? non, ut opinor, serio, |
| 11 | nam equidem te mercennarium haud esse arbitror. |
| 12 | NIC. Non sum, siquidem tu non vis mercedem dare, |
| 13 | verum, si pretium das, duces tecum simul. |
| 14 | DIN. Laboriosa, adulescens, vita est rustica. |
| 15 | NIC. Urbana egestas edepol aliquanto magis. |
| 16 | DIN. Talis iactandis tuae sunt consuetae manus. |
| 17 | NIC. At qualis exercendas nunc intellego. |
| 18 | DIN. Mollitia urbana atque umbra corpus candidumst. |
| 19 | NIC. Sol est ad eam rem pictor: atrum fecerit. |
| 20 | DIN. Heus tu, a meis illic estur satis durus cibus. |
| 21 | NIC. Misero male esse <fuerit> consentaneum. |
| 22 | quod abs te... quaesso ut mihi impertias. |
| 23 | si tibi pudico <homine> est opus et non malo, |
| 24 | qui fidei plenior sit quam servi tui |
| 25 | cibique minimi maxumaque industria, |
| 26 | minime mendace, em me licet conducere. |
| 27 | DIN. Non edepol equidem credo, mercennarium |
| 28 | te esse. <NIC. An> non credis? non ...: conduci arbitror |
| 29 | *** dicat simul |
| 30 | *** operarium |
| 31 | iam *** unde conducam mihi |
| 32 | multum laboret, paullum mereat, paullum edit |
| 33 | NIC. Minus operis nihilo faciam quam qui plurumum, |
| 34 | nec mihi nisi unum prandium quicquam duis, |
| 35 | praeter mercedem. DIN. Quid merendam? NIC. Ne duis, |
| 36 | neque cenam. DIN. Non cenabis? NIC. Immo ibo domum. |
| 37 | DIN. Ubi habitas? NIC. Hic apud piscatorem Gorginem. |
| 38 | DIN. Vicinus igitur es mihi, ut tu praedicas. *** |