Plautus, Truculentus, 5, Scaena I. Stratophanes Phronesium Astaphium Strabax
| 1 | STRAT. Ego minam auri fero supplicium damnis ad amicam meam: |
| 2 | ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper. |
| 3 | sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi. |
| 4 | quid hic vos agitis? PHRON. Ne me appella <quaeso>. STRAT. <Aha> nimium saeviter. |
| 5 | PHRON. Potine ut mihi molestus ne sis? STRAT. Ecquid, Astaphium, litiumst? |
| 6 | AST. Merito ecastor tibi succenset. PHRON. Egon, atque isti etiam parum |
| 7 | male volo. STRAT. Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius, |
| 8 | supplicium ad te hanc minam fero auri. si minus credis, respice. |
| 9 | PHRON. Manus vetat prius quam penes sese habeat quicquam credere. |
| 10 | puero opust cibo, opus est matri autem, <opus est> quae puerum lavit, |
| 11 | opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter |
| 12 | ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus, |
| 13 | fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, |
| 14 | oleo <opust>, opus est farina, porro opus est totum diem: |
| 15 | numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet; |
| 16 | non enim possunt militares pueri etavio exducier. |
| 17 | STRAT. Respice ergo, accipe hoc, qui istuc efficias opus. |
| 18 | PHRON. Cedo, quamquam parum est. STRAT. Addam etiam unam minam istuc |
| 19 | post. PHRON. Parumst STRAT. Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium. |
| 20 | PHRON. Mitte me, inquam, odiosus. STRAT. Nil fit, non amor, teritur dies. |
| 21 | plus decem pondo moris pauxillisper perdidi. |
| 22 | PHRON. Accipe hoc atque auferto intro. STRAB. Ubi mea amicast gentium? |
| 23 | neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ, |
| 24 | ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui. |
| 25 | sed eccam video. heus amica, quid agis? [mille]. STRAT. Quis illic <est> homo? |
| 26 | PHRON. Quem ego ecastor mage amo quam te. *** STRAT. Quam me? quo modo? |
| 27 | PHRON. Hoc modo, ut molestus ne sis. STRAT. Iamne abis, postquam aurum habes? |
| 28 | PHRON. Condidi intro quod dedisti. STRAB. Ades, amica, te adloquor. |
| 29 | PHRON. At ego ad te ibam, mea delicia. STRAB. Hercle vero serio, |
| 30 | quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo; |
| 31 | nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo. |
| 32 | PHRON. Vin te amplectar, savium dem? STRAB. Quidvis face <qui> gaudeam. |
| 33 | STRAT. Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier? |
| 34 | mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum, |
| 35 | nisi si te mea manu vi in machaera et hunc vis mori. |
| 36 | PHRON. Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas; |
| 37 | auro, hau ferro deterrere potes, <hunc> ne amem, Stratophanes. |
| 38 | STRAT. Qui, malum, bella aut faceta es, quae ames hominem isti modi? |
| 39 | PHRON. Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio: |
| 40 | omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt. |
| 41 | STRAT. Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum? |
| 42 | PHRON. Quamquam hic squalet, quamquam hic horret, scitus <et> bellust mihi. |
| 43 | STRAT. Dedin ego aurum - PHRON. Mihi? dedisti filio cibaria. |
| 44 | nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina. |
| 45 | STRAB. Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum. |
| 46 | STRAT. Quid isti debes? PHRON. Tria. STRAT. Quae tria nam? PHRON. Unguenta, noctem, savium. |
| 47 | STRAT. Par pari respondet. verum nunc saltem, etsi <istunc> amas, |
| 48 | dan tu mihi de tuis deliciis sum quicquid pauxillulum? |
| 49 | PHRON. Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri |
| 50 | capas dicit avavi consultam istuc mihi homo |
| 51 | cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei. |
| 52 | STRAB. Volgo ad se omnis intromittit. STRAT. Abstine istac tu manum. |
| 53 | STRAB. Iam hercle cum magno <malo> tu vapula vir strenuos. |
| 54 | STRAT. Dedi ego huic aurum. STRAB. At ego argentum. STRAT. eat apale puram. |
| 55 | STRAB. At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo. |
| 56 | meliust te minis certare mecum quam minaciis. |
| 57 | PHRON. Lepidus ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro. |
| 58 | AST. Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus. |
| 59 | STRAT. Age prior prompta aliquid. STRAB. Immo tu prior perde et peri. |
| 60 | STRAT. Em tibi talentum argenti. Philippices est, tene tibi. |
| 61 | PHRON. Tanto melior, noster esto - sed de vostro vivito. |
| 62 | STRAT. Ubi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times? |
| 63 | STRAB. Tu peregrinus, hic <ego> habito: non cum zona ego ambulo: |
| 64 | pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero. |
| 65 | quid dedi! ut discinxi hominem. STRAB. Immo ego vero, qui dedi. |
| 66 | PHRON. I intro, amabo, i, tu eris mecum; <tum> tu eris mecum quidem. |
| 67 | STRAT. Quid tu? quid ais? cum hocin <eris>? ego <ero> posterior, qui dedi? |
| 68 | PHRON. Tu dedisti iam, <hic> daturust: ictuc habeo, hoc expeto. |
| 69 | verum utrique mos geratur amborum ex sententia. |
| 70 | STRAT. Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur. |
| 71 | STRAB. Meum quidem te lectum certe occupare non sinam. |
| 72 | PHRON. Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia, |
| 73 | meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram: |
| 74 | romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam. |
| 75 | Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula. |
| 76 | spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite. |