Plautus, Truculentus, 4, Scaena IV. Phronesium Diniarchus Astaphium
| 1 | PHRON. Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam; |
| 2 | si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium. |
| 3 | nam mihi dividiaest, [in] tonstricem meam sic convictam male. |
| 4 | ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium. |
| 5 | ubi id audivi, quam <ego propere potui egressa huc sum foras. |
| 6 | DIN. Lubet adire> quam penes est mea omnis res et liberi. |
| 7 | PHRON. Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis. |
| 8 | DIN. Mulier, ad <te> sum profectus. PHRON. Quid agitur, voluptas mea? |
| 9 | DIN. Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago. |
| 10 | PHRON. Scio mecastor quid velis et quid postules et quid petas: |
| 11 | me videre vis, [et me] te a me ire postulas, puerum petis. |
| 12 | DIN. Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit. |
| 13 | PHRON. Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua |
| 14 | et tibi uxorem ducendam, [iam] esse alibi iam animum tuom |
| 15 | et <me> quasi pro derelicta: scio, abiturus. sed tamen |
| 16 | cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, |
| 17 | aetatem qui non cubili <uni> umquam committit suam, |
| 18 | quin, si unum obsideatur, aliud <iam> perfugium elegerit. |
| 19 | DIN. Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar. |
| 20 | nunc puerum redde. PHRON. Immo amabo ut hos dies aliquos sinas |
| 21 | eum esse apud me. DIN. Minime. PHRON. Amabo. DIN. Quid opus <est>? |
| 22 | PHRON. In rem meam <est>. triduom hoc saltem, dum aliquo miles circumducitur, |
| 23 | sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit; |
| 24 | si auferes [puerum], a milite omnis [tum] mihi spes animam efflaverit. |
| 25 | DIN. Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus; |
| 26 | nunc puero utere et procura, quando quor cures habes. |
| 27 | PHRON. Multum amo te ob istam rem mecastor. ubi domi metues malum, |
| 28 | fugito huc ad me: saltem amicus mi esto manubinarius. |
| 29 | DIN. Bene vale, Phronesium. PHRON. <An non et>iam tuom oculum vocas? |
| 30 | DIN. Id quoque interim futatim nomen commemorabitur. |
| 31 | numquid vis? PHRON. Fac valeas. DIN. Operae ubi mi erit, ad te venero. - |
| 32 | PHRON. Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet. |
| 33 | verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem <sunt> opes. |
| 34 | propter hunc spes etiamst hodie tantum iri militem; |
| 35 | quem ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero. |
| 36 | quae cum multum abstulimus, hau multum <eius> apparet quod datum est: |
| 37 | ita sunt gloriae meretricum. AST. Aha tace. PHRON. Quid est, obsecro? |
| 38 | AST. <Pater> adest pueri. PHRON. Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo. |
| 39 | AST. <Ipsus est>. PHRON. Sine eumpse adire, ut cupit, ad me. AST. Rectam tenet. |
| 40 | PHRON. Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis. |