Plautus, Truculentus, 4, Scaena III. Callicles Ancilla Diniarchus Tonstrix
| 1 | CALL. Egon tibi male dicam tibique aut male velim? ut animus meust, |
| 2 | propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo. |
| 3 | rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul; |
| 4 | commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio; |
| 5 | hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini. |
| 6 | quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, |
| 7 | ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, |
| 8 | nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros. |
| 9 | ANC. Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia. |
| 10 | CALL. At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini. |
| 11 | DIN. Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum, |
| 12 | nisi quia timeo tamen, egomet <quia> quod peccavi scio. |
| 13 | CALL. Omnium primum diversae state - em sic, istuc volo; |
| 14 | neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu. |
| 15 | ANC. Quid loquar? CALL. Quid puero factumst, mea quem peperit filia, |
| 16 | meo nepote? capita rerum <ede> expedite. ANC. Istae dedi. |
| 17 | CALL. Iam tace. accepistin puerum tu ab hac? TON. Accepi. CALL. Tace. |
| 18 | nil moror praeterea. satis es fassa. TON. Infitias non eo. |
| 19 | CALL. Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis. |
| 20 | conveniunt adhuc utriusque verba. DIN. Vae misero mihi, |
| 21 | mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore. |
| 22 | CALL. Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit? ANC. Era maior mea. |
| 23 | [CALL. Quid tu, cur eum accepisti? TON. Era med oravit minor, |
| 24 | puer ut <sibi> ferretur eaque ut celarentur omnia.] |
| 25 | CALL. Loquere tu. quid eo fecisti puero? TON. Ad meam eram detuli. |
| 26 | CALL. Quid eo puero tua era fecit? TON. Erae meae extemplo dedit. |
| 27 | CALL. Quoi, malum, erae? AST. Duae sunt istae. CALL. Cave tu nisi quod te rogo. |
| 28 | ex te exquiro. TON. Mater, inquam, filiae dono dedit. |
| 29 | CALL. Plus quam dudum [inqua] loquere. TON. Plus tu rogitas. CALL. Responde ocius: |
| 30 | quid illa cui donatus <puer> est? TON. Supposivit. CALL. Cui? TON. Sibi. |
| 31 | CALL. Pro filiolon? TON. Pro filiolo. CALL. Di, obsecro vostram fidem, |
| 32 | ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit: |
| 33 | haec labore alieno puerum peperit sine doloribus. |
| 34 | puer quidem beatust: matres duas habet et avias duas: |
| 35 | iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre. |
| 36 | ANC. Magis pol haec malitia pertinet ad viros quam ad mulieres: |
| 37 | vir illam, non mulier praegnatem fecit. CALL. Idem ego istuc scio. |
| 38 | tu bona ei custos fuisti. ANC. Plus potest qui plus valet. |
| 39 | vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit. |
| 40 | CALL. Et tibi quidem hercle idem attulit magnum malum. |
| 41 | ANC. Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego. |
| 42 | CALL. Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres. |
| 43 | ANC. Tacui adhuc: nunc <non> tacebo, quando adest nec se indicat. |
| 44 | DIN. Lapideus sum, commovere me miser non audeo. |
| 45 | res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia. |
| 46 | meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer. |
| 47 | CALL. Loquere, filiam meam quis integram stupraverit. |
| 48 | ANC. Video ego te, propter male facta qui es patronus parieti. |
| 49 | DIN. Neque vivos neque mortuos sum, neque quid nunc faciam scio, |
| 50 | neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo. |
| 51 | CALL. Dicin an non? ANC. Diniarchus, quoi illam prius desponderas. |
| 52 | CALL. is homost quem dicis? DIN. Adsum, Callicles. per tua obsecro |
| 53 | genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras, |
| 54 | mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim. |
| 55 | CALL. Non placet <qui> in mutum culpam confert, <qui non> quit loqui. |
| 56 | nam vinum si fabulari possit, se defenderet. |
| 57 | non vinum <viris> moderari, sed viri vino solent, |
| 58 | qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit |
| 59 | sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust. |
| 60 | DIN. Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam. |
| 61 | ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem. |
| 62 | ANC. Callicles, vide in quaestione ne facias iniuriam: |
| 63 | reus solutus causam dicit, testis vinctos attines. |
| 64 | CALL. Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum. |
| 65 | eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat. |
| 66 | eamus tu in ius. DIN. Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi. |
| 67 | verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles. |
| 68 | CALL. Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego. |
| 69 | nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi. |
| 70 | nunc habeas ut nactus. verum hoc ego te multabo bolo: |
| 71 | sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia. |
| 72 | DIN. Bene agis mecum. CALL. Filium istinc tuom te meliust repetere. |
| 73 | ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus. |
| 74 | ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo, |
| 75 | dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo. - |
| 76 | DIN. At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat; |
| 77 | nihil est, nam eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam. |
| 78 | sed nimium pol opportune eccam eapse egreditur foras. |
| 79 | ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum. |