Plautus, Truculentus, 4, Scaena II. Astaphium Diniarchus
| 1 | AST. Lepide efficiam meum ego officium: vide intus modo ut tu tuom item efficias. |
| 2 | ama, id quod decet, rem tuam: istum exinani. |
| 3 | nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei secundas |
| 4 | prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis. |
| 5 | ego hic interim restitans praesidebo, |
| 6 | istic dum sic faciat domum ad te exagogam; |
| 7 | nec quemquam interim istoc ad vos, qui sit odio, |
| 8 | intro mittam: tu perge, ut lubet, ludo in istoc. |
| 9 | DIN. Quis istest, Astaphium, indica, qui perit? AST. Amabo, hicin tu eras? |
| 10 | DIN. Molestusne sum? AST. Nunc magis quam fuisti, |
| 11 | nam si quid nobis usust nobis molestus |
| 12 | sed obsecro, da mi operam, ut narrem quae volo. |
| 13 | DIN. Nam quid est? num mea refert? AST. Non mussito. |
| 14 | intus bolos quos dat! DIN. Quid? amator novos quispiam? |
| 15 | AST. Integrum et plenum adortast thensaurum. DIN. Quis est? |
| 16 | AST. Eloquar, sed tu taceto. nostin tu hunc Strabacem? DIN. Quidni? |
| 17 | AST. Solus summam <nunc> habet hic apud nos, nunc is est fundus nobis. |
| 18 | animo bono male <rem> gerit. DIN. Perit hercle, ego idem *** |
| 19 | bona perdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis. |
| 20 | AST. Stultus es, qui facta infecta facere verbis postules. |
| 21 | Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio. |
| 22 | DIN. Non ego nunc intro ad vos mittar? AST. Quidum quam miles magis? |
| 23 | DIN. Quia enim plus dedi. AST. Plus enim es intro missus, quom dabas: |
| 24 | sine vicissim qui dant [operam] ob illud quod dant operis utier. |
| 25 | litteras didicisti: quando scis, sine alios discere. |
| 26 | DIN. Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem. |
| 27 | AST. Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere? |
| 28 | volt [interim] illa itidem commentari. DIN. Quid? AST. Rem accipere identidem. |
| 29 | DIN. Dedi equidem hodie: <iussi> ei quinque argenti deferri minas, |
| 30 | praeterea una mina obsonatum. AST. Idem istuc delatum scio. |
| 31 | de eo nunc bene sunt tua virtute. DIN. Ei, meane [ut] inimici mei |
| 32 | bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id patiar mavelim. |
| 33 | AST. Stultus quid est aperire. DIN. Quid iam? AST. Quia pol mavelim |
| 34 | mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis; |
| 35 | nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est. |
| 36 | qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent. |
| 37 | DIN. Non <mei> licet obsoni me participem fieri? |
| 38 | AST. Si volebas participari, auferres dimidium domum. |
| 39 | nam item ut Acherunti hic <apud nos> ratio accepti scribitur: |
| 40 | intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras. |
| 41 | bene vale. DIN. Resiste. AST. Omitte. DIN. A, mitte intro. AST. Ad te quidem. |
| 42 | DIN. Immo istoc ad vos <volo> ire. AST. Non potest, nimium petis. |
| 43 | DIN. Experiri [sine] - AST. Immo opperire. vis est experirier. |
| 44 | DIN. Dic me adesse. AST. Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis. |
| 45 | DIN. Redin an non redis? AST. Vocat me quae in me potest plus quam potes. |
| 46 | DIN. Uno verbo - AST. Eloquere. DIN. Mittin me intro? AST. Mendax es, abi. |
| 47 | unum aiebas, tria iam dixti verba, atque <ea> mendacia. - |
| 48 | DIN. Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri? |
| 49 | iam hercle ego tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via, |
| 50 | quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam; |
| 51 | iam hercle apud novos omnis magistratus faxo erit nomen tuom, |
| 52 | post id ego te manum iniciam quadrupuli, venefica, |
| 53 | suppostrix puerum. ego edepol iam tua probra aperibo omnia. |
| 54 | nihil me <prohibet,> perdidi omne quod fuit: fio impudens, |
| 55 | nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos. |
| 56 | sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier? |
| 57 | conceptis me non facturum verbis iurem, si velit. |
| 58 | nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet. |
| 59 | de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit. |
| 60 | sed quid hoc est? pro di immortales, Calliclem video senem, |
| 61 | meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, |
| 62 | alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam. |
| 63 | pertimui: postquam una cura cor meum movit modo, |
| 64 | timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia. |