monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1
>>> Plautus, Truculentus, 4, Scaena II. Astaphium Diniarchus

Plautus, Truculentus, 4, Scaena I. Diniarchus

1 DIN. Neque gnatust neque progignetur neque potest reperirier
2 cui ego nunc <aut> dictum aut factum melius quam Veneri velim.
3 di magni, *** ut ego laetus sum et laetitia differor.
4 ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:
5 mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;
6 quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,
7 militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.
8 mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
9 salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.
10 nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras
11 veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.
12 quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario
Plautus HOME

bav1615.420 cpl1613.471

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik