monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1
>>> Plautus, Truculentus, 3, Scaena II. Truculentus Astaphium Stratophanes

Plautus, Truculentus, 3, Scaena I. Strabax Astaphium

1 STRAB. Rus mane dudum hinc ire me iussit pater,
2 ut bubus glandem prandio depromerem.
3 post illoc quam veni, advenit, si dis placet,
4 ad villam argentum meo qui debebat patri,
5 qui ovis Tarentinas erat mercatus de patre.
6 quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo,
7 quid eum velit ***
8 homo cruminam sibi de collo detrahit,
9 minas viginti mihi dat. accipio libens,
10 condo in cruminam. ille abit. ego propere minas
11 ovis in crumina hac in urbem detuli.
12 fuit edepol Mars meo periratus patri,
13 nam oves illius hau longe absunt a lupis.
14 nunc ego istos mundulos urbanos amasios
15 hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.
16 eradicarest certum cumprimis patrem,
17 post id locorum matrem. nunc hoc deferam
18 argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam.
19 tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium?
20 AST. Quid istuc? alienun es,
21 amabo, mi Strabax,
22 qui non extemplo <intro> ieris? STRAB. Anne oportuit?
23 AST. Ita te quidem, qui es familiaris. STRAB. Ibitur,
24 ne me morari censeas. AST. Lepide facis. -
Plautus HOME

bav1615.419 cpl1613.470

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik