monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8
Plautus, Truculentus, 2, Scaena VII. Cyamus Phronesium Astaphium Stratophanes <<<    

Plautus, Truculentus, 2, Scaena VIII. Phronesium Stratophanes

1 PHRON. Datin soleas? atque me intro actutum ducite,
2 nam mihi de vento miserae condoluit caput.
3 STRAT. Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,
4 quibus te donavi? iamne abiisti? em sic datur.
5 quo pacto excludi, quaeso, potui planius,
6 quam exclusus nunc sum? pulcre ludificor. sine.
7 quantillo mi opere nunc persuaderi potest,
8 ut ego his suffringam talos totis aedibus.
9 num quippiam tam immutat mores mulierum?
10 postquam filiolum peperit, animos sustulit.
11 nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto
12 intro ire in aedis. at ego nolo, non eo.
13 ego faxo dicat me in diebus pauculis
14 crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est. -
Plautus HOME

bav1615.419 cpl1613.469