Plautus, Truculentus, 2, Scaena VII. Cyamus Phronesium Astaphium Stratophanes
| 1 | CYAM. Ite ite hac simul, mulieri damnigeruli, |
| 2 | foras egerones, bonorum exagogae. |
| 3 | satin, si quis amat, nequit quin nihili sit atque improbis se artibus expoliat? |
| 4 | nam hoc qui sciam, ne quis id quaerat ex me, |
| 5 | domist qui facit improba facta amator, |
| 6 | qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit |
| 7 | <ne> apud nos <non> mundissimum sit; |
| 8 | puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur exo. |
| 9 | quandoquidem ipsus perditum se it, secreto hercle equidem eum adiutabo, |
| 10 | neque mea quidem opera umquam hilo minus propere quam pote peribit. |
| 11 | nam iam de hoc obsonio de mina deminui una modo |
| 12 | quinque nummos: mihi detraxi partem Herculaneam. |
| 13 | nam hoc adsimile est quasi de fluvio qui aquam derivat sibi: |
| 14 | nisi derivetur, tamen omnis ea aqua abeat in mare; |
| 15 | nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia. |
| 16 | haec cum video fieri, suffuror suppilo, |
| 17 | de praeda praedam capio. |
| 18 | meretricem ego item esse reor, mare ut est: |
| 19 | quod des devorat nec datis umquam abundat. |
| 20 | hoc saltem: <rem> servat nec ulli ubi sit apparet: |
| 21 | des quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici. |
| 22 | velut haec meretrix meum erum miserum sua blanditia |
| 23 | <paene> intulit in pauperiem: |
| 24 | privabit bonis, luce, honore atque amicis. |
| 25 | attat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui. |
| 26 | pallida est, ut peperit puerum. adloquar quasi nesciam. |
| 27 | iubeo vos salvere. PHRON. Noster Cyame, quid agis? ut vales? |
| 28 | CYAM. Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero. |
| 29 | erus meus, ocellus tuos, ad te ferre me haec iussit tibi |
| 30 | dona quae vides illos ferre, et has quinque argenti minas. |
| 31 | PHRON. Pol haud perit quod illum tantum amo. |
| 32 | CYAM. Iussit orare, ut haec grata haberes tibi. |
| 33 | PHRON. Grata acceptaque ecastor habeo. iube <vasa> auferri intro, i Cyame. |
| 34 | AST. Ecquid auditis, haec quae iam <Cyamo> imperat? |
| 35 | CYAM. Vasa nolo auferant: desiccari iube. |
| 36 | AST. Impudens mecastor, Cyame, es. CYAM. Egone? AST. Tu. CYAM. Bona fide? |
| 37 | tune ais me impudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti? |
| 38 | PHRON. Dic, amabo te, ubi est Diniarchus? CYAM. Domi. |
| 39 | PHRON. Dic ob haec dona, quae ad me <hodie> miserit, |
| 40 | me illum amare plurimum omnium hominum merito, |
| 41 | meque honorem illi habere omnium maxumum, |
| 42 | atque ut huc veniat <ad me> obsecrare. CYAM. Ilicet. |
| 43 | sed quisnam illic homost, qui ipsus se comest, tristis, oculis malis? |
| 44 | animo hercle homost suo miser, |
| 45 | quisquis est. PHRON. Dignust mecastor. nequam est. non nosti, obsecro, |
| 46 | militem, hic apud me <qui> erat? huius pater pueri illic est. |
| 47 | usque abegi, aspuli, iussi abiret; tamen |
| 48 | mansit: auscultat, observat quam rem agam. CYAM. Novi hominem nihili. |
| 49 | illicinest? PHRON. Illic est. CYAM. Me intuetur gemens; |
| 50 | traxit ex intimo ventre suspiritum. |
| 51 | hoc vide, dentibus frendit, icit femur; |
| 52 | num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat? |
| 53 | STRAT. Nunc ego meos animos violentos meamque iram ex pectore iam promam. |
| 54 | loquere: unde es? cuius es? cur ausus mi inclementer dicere? |
| 55 | CYAM. Lubitumst. |
| 56 | STRAT. Istucine mihi respondes? CYAM. Hoc. non ego te flocci facio. |
| 57 | STRAT. Quid tu? cur ausa es alium te dicere amare hominem? PHRON. Lubitumst. |
| 58 | STRAT. Ain tandem? istuc primum experiar. tun tantilli doni causa, |
| 59 | holerum atque escarum et poscarum, |
| 60 | moechum malacum, cincinnatum, |
| 61 | umbraticulum, tympanotribam amas, hominem non nauci? CYAM. Quae haec res? |
| 62 | meone [ero tu], improbe tu, male dicere <ero> audes, fons viti et peiuri? |
| 63 | STRAT. Verbum unum adde istoc: iam hercle ego te hic hac offatim conficiam. |
| 64 | CYAM. Tange modo, iam ego <te> hic agnum faciam et medium distruncabo. |
| 65 | si tu in legione bellator clues, at ego in culina clueo. |
| 66 | PHRON. Si aequom facias, adventores meos <non> incuses, quorum |
| 67 | mihi dona accepta et grata habeo, tuaque ingrata, quae abs te accepi. |
| 68 | STRAT. Tum pol ego et donis privatus sum et perii. PHRON. Plane istuc est. |
| 69 | CYAM. Quid nunc ergo hic odiosus, confessus omnino reus? |
| 70 | STRAT. Perii hercle hodie, nisi hunc a te abigo. CYAM. Accede huc modo, adi huc modo. |
| 71 | STRAT. Etiam, scelus viri, minitare? quem ego [offatim iam] iam iam concipilabo. |
| 72 | quid tibi huc ventio est? quid tibi hanc aditio est? |
| 73 | quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam? |
| 74 | emoriere ocius, ni manu viceris. |
| 75 | CYAM. Quid, manu vicerim? STRAT. Fac quod iussi, mane. |
| 76 | iam ego te hic offatim conficiam, <sic> occidi te optumum est. |
| 77 | CYAM. Captiost: istam machaeram longiorem habes quam haec est. |
| 78 | sed verum <me> sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum, |
| 79 | adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim. |
| 80 | sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet? - |