Plautus, Truculentus, 2, Scaena I. Astaphium
| 1 | AST. Hahahae, requievi, |
| 2 | quia intro abiit odium meum. |
| 3 | tandem sola sum. nunc quidem meo arbitratu |
| 4 | loquar libere quae volam et quae lubebit. |
| 5 | huic homini amanti mea era apud nos naeniam dixit domi, |
| 6 | nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium. |
| 7 | verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere, |
| 8 | magisque adeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius. |
| 9 | dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus, |
| 10 | iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst. |
| 11 | actutum fortunae solent mutari, varia vitast: |
| 12 | nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos: |
| 13 | verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur. |
| 14 | si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est. |
| 15 | piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum. |
| 16 | [bonis esse oportet dentibus lenam probam, |
| 17 | adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui, |
| 18 | male corde consultare, bene lingua loqui.] |
| 19 | meretricem sentis similem esse condecet, |
| 20 | quemquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare. |
| 21 | numquam amatoris meretricem oportet causam noscere, |
| 22 | quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum. |
| 23 | nec umquam erit probus quisquam amator nisi qui rei inimicust suae. |
| 24 | nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo; |
| 25 | is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum. |
| 26 | dum habeat, dum amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat. |
| 27 | aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis qui habent, det locum. |
| 28 | [probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.] |
| 29 | at nos male agere praedicant viri solere secum, |
| 30 | nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem? |
| 31 | nam ecastor numquam satis dedit suae quisquam amicae amator, |
| 32 | neque pol nos satis accepimus neque umquam ulla satis poposcit. |
| 33 | nam quando sterilis est amator ab datis, |
| 34 | si negat se habere quod det, soli credimus, |
| 35 | nec satis accipimus, satis cum quod det non habet: |
| 36 | semper datores novos oportet quaerere, |
| 37 | qui de thensauris integris demus danunt. |
| 38 | velut hic agrestis est adulescens, qui hic habet, |
| 39 | nimis pol mortalis lepidus nimisque probus dator. |
| 40 | [sed is clam patrem etiam hac nocte illac |
| 41 | per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire.] |
| 42 | sed est huic unus servos violentissimus, |
| 43 | qui ubi quamque nostrarum videt prope hasce aedis adgrediri, |
| 44 | item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit; |
| 45 | ita est agrestis. sed fores, quidquid est futurum, feriam. |
| 46 | ecquis huic tutelam ianuae gerit? |
| 47 | ecquis intus exit? |