Plautus, Truculentus, 1, Scaena II. Astaphium Diniarchus
| 1 | AST. Ad fores auscultate atque adservate aedis, |
| 2 | ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, |
| 3 | neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, |
| 4 | gravidas foras exportet. novi ego hominum mores; |
| 5 | ita nunc adulescentes morati sunt: quini |
| 6 | aut seni adveniunt ad scorta congerrones; |
| 7 | consulta sunt consilia: quando intro advenerunt, |
| 8 | oenus eorum aliqui osculum amicae usque oggerit, dum illi agant ceteri cleptae; |
| 9 | sin vident quempiam se adservare, obludiant qui custodem oblectent |
| 10 | per ioculum et ludum; de nostro saepe edunt: quod fartores, faciunt. |
| 11 | fit pol hoc, et pars spectatorum scitis pol haec vos me haud mentiri, |
| 12 | ibi sibus pugnae et virtuti de praedonibus praedam capere. |
| 13 | at ecastor |
| 14 | nos rursum lepide |
| 15 | referimus gratiam |
| 16 | furibus nostris: |
| 17 | nam ipsi vident cum eorum aggerimus bona atque etiam ultro ipsi aggerunt ad nos. |
| 18 | DIN. Me illis quidem haec verberat verbis, |
| 19 | nam ego huc bona mea degessi. |
| 20 | AST. Commemini, iam pol ego eumpse ad nos, si domi erit, mecum adducam. |
| 21 | DIN. Heus, mane dum, Astaphium, prius quam abis. |
| 22 | AST. Qui revocat? DIN. Scies: respice huc. AST. Quis est? |
| 23 | DIN. Vobis qui multa bona esse volt. AST. Dato, si esse vis. |
| 24 | DIN. Faxo erunt. respice huc modo. AST. Oh, |
| 25 | enicas me miseram, quisquis es. |
| 26 | DIN. Pessuma, mane. |
| 27 | AST. Optume, odio es. |
| 28 | Diniarchusne illic est? atque is est. |
| 29 | DIN. Salva sis. AST. Et tu. |
| 30 | DIN. Fer contra manum et pariter gradere. |
| 31 | AST. Tuis servio atque audiens sum imperiis. |
| 32 | DIN. Quid agis? AST. Valeo et validum teneo. |
| 33 | peregre quoniam advenis, cena detur. |
| 34 | DIN. Bene dicis benigneque vocas, Astaphium. AST. Amabo, |
| 35 | sine me ire, era quo iussit. DIN. Eas. sed quid ais? AST. Quid vis? |
| 36 | DIN. Dic quo iter inceptas; quis est quem arcessis? AST. Archilinem |
| 37 | obstetricem. DIN. Mala tu femina es, oles unde es disciplinam. |
| 38 | manifesto mendaci, mala, teneo te. AST. Quid iam, amabo? |
| 39 | DIN. Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse; |
| 40 | nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix. |
| 41 | sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator? |
| 42 | AST. Nimis otiosum te arbitror hominem esse. DIN. Qui arbitrare? |
| 43 | AST. Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas. |
| 44 | DIN. Vos mihi dedistis otium. AST. Qui, amabo? DIN. Ego expedibo. |
| 45 | rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis. |
| 46 | si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem. |
| 47 | AST. An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege |
| 48 | habere posse postulas, quin otiosus fias? |
| 49 | DIN. Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris; |
| 50 | nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit. |
| 51 | AST. Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes: |
| 52 | ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos. |
| 53 | DIN. Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim |
| 54 | volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos. |
| 55 | AST. Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes |
| 56 | habiturus, qui arari solent, ad pueros ire meliust. |
| 57 | hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani. |
| 58 | DIN. Utrosque pergnovi probe. AST. Em istoc pol tu otiosus, |
| 59 | cum et illic et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis? |
| 60 | DIN. Procaciores estis vos, sed illi periuriores; |
| 61 | illis perit quidquid datur, neque ipsis apparet quicquam: |
| 62 | vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis. |
| 63 | postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae. |
| 64 | AST. Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche, |
| 65 | et nostram et illorum vicem. DIN. Qui istuc? AST. Rationem dicam: |
| 66 | quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet. |
| 67 | tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus. |
| 68 | DIN. O Astaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare, |
| 69 | sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam. |
| 70 | AST. Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat. |
| 71 | te dum vivebas noveram. DIN. An me mortuom arbitrare? |
| 72 | AST. Qui potis [est], amabo, planius? qui antehac amator summus |
| 73 | habitus, nunc ad amicam venis querimoniam deferre. |
| 74 | DIN. Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim: |
| 75 | rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis. |
| 76 | AST. Amator similest oppidi hostilis. DIN. Quo argumento [est]? |
| 77 | AST. Quam primum expugnari potis [est], tam id optimum est amicae. |
| 78 | DIN. Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator: |
| 79 | certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus. |
| 80 | <AST. Si vivit. DIN.> Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis. |
| 81 | AST. Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas? |
| 82 | <i> intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie |
| 83 | mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis. |
| 84 | DIN. In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes, |
| 85 | facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto: |
| 86 | eo dicta lingua dulcia datis, corde amara facitis. |
| 87 | AST. [Amantes si qui non danunt, non didici fabulari.] |
| 88 | non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari, |
| 89 | sed istos qui cum geniis suis belligerant parcipromi. |
| 90 | DIN. Mala es atque eadem quae soles inlecebra. AST. Ut exspectatus |
| 91 | peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre. |
| 92 | DIN. Quid tandem? AST. Te unum ex omnibus amat. DIN. Euge, fundi et aedis, |
| 93 | per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium? AST. Quid vis? |
| 94 | DIN. Estne intus nunc Phronesium? AST. Utut aliis, tibi quidem intus. |
| 95 | DIN. Valetne? AST. Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit. |
| 96 | DIN. Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum <hoc> perimus: |
| 97 | si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur, |
| 98 | verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira. |
| 99 | AST. Heia, haud itast res. DIN. Ain tu eam me amare? AST. Immo unice unum. |
| 100 | DIN. Peperisse audivi. AST. Ah obsecro, tace, Diniarche. DIN. Quid iam? |
| 101 | AST. Horresco misera, mentio quotiens fit partionis, |
| 102 | ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo, |
| 103 | vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat. |
| 104 | DIN. Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit? |
| 105 | nam equidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi. |
| 106 | AST. Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes, |
| 107 | ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret. |
| 108 | DIN. Tum pol isti est puero pater Babyloniensis miles, |
| 109 | quoius nunc ista adventum expetit. AST. Immo ab eo ut nuntiatumst, |
| 110 | iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror. |
| 111 | DIN. Ibo igitur intro? AST. Quippini? tam audacter quam domum ad te; |
| 112 | nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche. |
| 113 | DIN. Quam mox te huc recipis? AST. Iam hic ero: propest, profecta quo sum. |
| 114 | DIN. Redi vero actutum. ego interim hic apud vos opperibor.— |