Plautus, Truculentus, 1, Scaena I. Diniarchus
| 1 | DIN. Non omnis aetas ad perdiscendum sat est |
| 2 | amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis; |
| 3 | neque eam rationem eapse umquam educet Venus, |
| 4 | quam penes amantum summa summarum redit, |
| 5 | quot amans exemplis ludificetur, quot modis |
| 6 | pereat quotque exoretur exorabulis: |
| 7 | quot illic blanditiae, quot illic iracundiae |
| 8 | sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui, |
| 9 | quid perierandum est etiam, praeter munera: |
| 10 | primumdum merces annua, is primus bolust, |
| 11 | ob eam tres noctes dantur; interea loci |
| 12 | aut ara aut vinum aut oleum aut triticum, |
| 13 | temptat benignusne an bonae frugi sies: |
| 14 | quasi in piscinam rete qui iaculum parat, |
| 15 | quando abiit rete pessum, adducit lineam; |
| 16 | si inierit rete piscis, ne effugiat cavet: |
| 17 | dum huc dum illuc rete circumvortit, impedit |
| 18 | piscis usque adeo donicum eduxit foras. |
| 19 | itidem si amator id quod oratur dedit |
| 20 | atque est benignus potius quam frugi bonae |
| 21 | [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], |
| 22 | si semel amoris poculum accepit meri |
| 23 | eaque intra pectus se penetravit potio, |
| 24 | extemplo et ipsus periit et res et fides. |
| 25 | si iratum scortumst forte amatori suo, |
| 26 | bis perit amator, ab re atque <ab> animo simul; |
| 27 | sin alter altri propitiust, idem perit: |
| 28 | si raras noctes ducit, ab animo perit; |
| 29 | sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit. |
| 30 | iteca in aedibus lenosis |
| 31 | prius quam unum dederis, centum quae poscat parat: |
| 32 | aut periit aurum aut conscissa pallula <est> |
| 33 | aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum |
| 34 | aut vasum ahenum antiquom aut lectus laptiles |
| 35 | aut armariola Graeca, aut aliquid semper est |
| 36 | quod petra debeatque amans scorto suo. |
| 37 | atque haec celamus nos clam magna industria, |
| 38 | quom rem fidemque nosque nosmet perdimus, |
| 39 | ne qui parentes neu cognati sentiant; |
| 40 | quos cum celamus si faximus conscios, |
| 41 | qui nostrae aetati tempestivo temperent, |
| 42 | unde anteparta demus postpartoribus, |
| 43 | faxim lenonum et scortorum plus est |
| 44 | et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet. |
| 45 | nam nunc lenonum et scortorum plus est fere, |
| 46 | quam olim muscarum est cum caletur maxime. |
| 47 | nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias |
| 48 | scorta <et> lenones qui sedent cottidie, |
| 49 | ea nimia est ratio; quippe qui certo scio, |
| 50 | ibi plus scortorum esse iam quam ponderum. |
| 51 | quos quidem quam ad rem dicam in argentariis |
| 52 | referre habere, nisi pro tabulis, nescio, |
| 53 | ubi aera perscribantur usuraria: |
| 54 | accepta dico, expensa ne qui censeat. |
| 55 | postremo id magno in populo mulier hominibus, |
| 56 | re placida atque otiosa, victis hostibus: |
| 57 | amare oportet omnes qui quod dent habent. |
| 58 | nam mihi haec meretrix quae hic habet, Phronesium, |
| 59 | suom nomen omne ex pectore exmovit meo, |
| 60 | phronesim, nam phronesis est sapientia. |
| 61 | nam me fuisse huic fateor summum atque intumum, |
| 62 | quod amantis multo pessimum est pecuniae; |
| 63 | eadem postquam alium repperit qui plus daret, |
| 64 | damnosiorem, mihi exinde immovit loco, |
| 65 | quem antehac odiosum sibi esse memorabat mala, |
| 66 | Babyloniensem militem. is nunc dicitur |
| 67 | venturus peregre; eo nunc commenta est dolum: |
| 68 | peperisse simulat sese, ut me extrudat foras |
| 69 | atque ut cum solo pergraecetur milite; |
| 70 | eum esse simulat militem puero patrem. |
| 71 | eum isti suppositum puerum opinor pessumae. |
| 72 | mihi verba retur dare se? an me censuit |
| 73 | celare se potesse, gravida si foret? |
| 74 | nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius, |
| 75 | legatus hinc quo cum publico imperio fui. |
| 76 | sed haec quidem eius Astaphium est ancillula; |
| 77 | cum ea quoque etiam mihi fuit commercium. |