Plautus, Trinummus, 5, Scaena I. Lysiteles
| 1 | LYS. Hic homost omnium hominum praecipuos, |
| 2 | voluptatibus gaudiisque antepotens: |
| 3 | ita commoda quae cupio eveniunt, |
| 4 | quod ago adsequitur, subest, subsequitur, |
| 5 | ita gaudiis gaudium suppeditat. |
| 6 | modo me Stasimus Lesbonici servos convenit <domi>; |
| 7 | is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem. |
| 8 | nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio |
| 9 | egi, ei rei fundus pater sit potior. eo <quantum potest>. |
| 10 | sed fores hae sonitu suo mihi moram obiciunt incommode. |